- PRUNA Damascena
- PRUNA Damascenain offas et παλάθας condita, e Syria veniebant olim, in alias regiones: unde meminit παλάθης Συριακῆς Athenaeus, l. 11. Est autem παλάθη, globus prunorum seu massa, corum ἐπάλληλος θέσις. Quemadmodum Theophrastus, de prunis Aegyptiis siccatis et nucleo privatis, παλάθας fieri similiter scribit Histor. l. 4. c. 3. Ο῾ δὲ περὶ τὴν Θηβαΐδα κατοικοῦντες διὰ τὴν ἀφθονίαν τοῦ δένδρου ξηραίνουσι τὸν καρπὸν, καὶ τὸν πυρῆνα ἐξαιροῦντες κόπτουσι καὶ ποιοῦσυπαλάθας, Thebaidis incolae ob arboris fertilitatem, siccant fructum, et nucleo exempto — in massas ac globos redigunt. Statius, l. 4. Sylv. 9. v. 27.Nusquam turbine conditus ruentiPrunorum globus, atque cottanorum:apud Salmas. ad Solin. p. 764. Vide quoque supra, in voce Offa, item Damasceni Senes. Illa vero Damascena et magnitudine et praestantiâ superant Muiginli in Sinis, h. e. mulieris pulchrae pruna, quorum figura rotunda magis, quam elliptica aut ovalis, teste Auctore Sinae et Europae, c. 36. Sed nec esui solum apta pruna, verum et coronis olim adhibita, quae cylistae dicebantur. Hinc quidam athleta, prunorum maturorum coronâ ornatus introducitur ab Hipponacte, apud Athenaeum, l. 2.Ε᾿ν τῷ ςταδίῳ τῶν ἀνταγωνιςτῶν μέ τιςΕ῎δοξε ςτεφανοῦν γυμνὸς προσελθὼν ςτεφάνῳ κυλιςτῇΚοκκυμήλων, Η῾ράκλεις, πεπόνων.Huiusmodi namque coronam victoribus quoque impositam, ex. Plinio etiam discimus, l. 15. c. 13. Eam quoque eruditiores negaverunt ex Perside propter supplicia tramslatam; sed a Perseo, Memphi satam. Et ob id Alexandrum illâ coronare victores ibi instituisse, in honorem atavi sui etc. Vide de iis plura ibid. ubi inter alia, apud Romanos, post Catonem demum incepisse ait, alibique passim, ut et supra voce Acacia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.